Liber Isaiae Prophetae*

Caput 66: Versus 17

Qui sanctificabanturID.Opinione sua in fontibus et baptismatibus, etc., usque ad sed tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere.Qui sanctificabantur.Possumus secundum tropologiam dicere, omnes voluptatis magis quam Dei amatores, dicere sanctificari in hortis et in liminibus, secundum Septuaginta, quia in mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos pietatis: quia non sunt sancti corpore et spiritu nec comedunt carnem Christi, ut habeant vitam aeternam.Etenim pascha nostrum immolatus est ChristusI Cor. 5., qui non foris, sed in una domo et intus comeditur.In hortis.Non in sacrificio vitulae rufae, quod praecipiebatur in lege.
(* Traductions européennes)